- PLUMBEA Selibra
- PLUMBEA Selibraapud Martialem l. 1. Epigr. 100. v. 14.Et septem veteres tui sodalesConstemus tibi plumbeâ selibrâ:Farnabio notat aeneae monetae duos teruncios, sed inepte, iudiceGronoviô, quia teruncius Romanis fuit nummus argenteus. Duodecim itaque asses hîc vult intelligi: namque aes Martialis tempore constabat semunciâ aeris, ita ut ex libra aeris fuerint 24. asses. Salmasio Plumbeam monetam Poeta hic non uno in loco vilia aeris nomismata appellat, quibus plumbi multum admixtum. Uti enim aurum argentô, argentumque aere, sic aes plumbô adulterabatur, ac miscebatur etiam publice. Inde quadrantes aereos idem Martialis quoque, l. 10. Epigr. 74. vocat plumbeos, v. 4.——— ——— Togatulos interCentum merebor plumbeos die totô:per contemptum nempe, quia plurimum iis admixtum plumbi: quô sensu alibi nigram monetam dixit, et l. c. selibram plumbeam, i. e. sex sestertios nummos aereos, ut ipse explicat, ad vet. Rationale Imp. ubi eos falli docet, qui plumbeos hos Martialis nummos accipiunt, pro nummis ex plumbo, et discrimen faciunt quadrantis ex aere fusi, et plumbei cusi. Quasi, inquit, non aurei, argentei aereique nummi funderentur simul et cuderentur, unde illa aere, argentô, aurô, flando, feriundo. Cuiusmodi metallorum mixturas publice privatimque prohibuit Tacitus Imperator, poenâ capitis propositâ, et bonorum proscriptione. Ita enim de eo Flav. Vopiscus, c. 9. Iueadem oratione cavit, ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. E'quibus obiter noto stellionatus poenam capitalem fuisse. Heic namque proprie stellionatûs crimen obtinet, in adulterandis scil. metallis et miscendis. Veteres Grammatici, Imponere, per fraudem aliquid facere aliquando dicitur. Unde impostura vocatur, cum argentum vel aurum vilieri metallô adulteratur, et qui hoc facit, impostor vocatur. Impostura et Stellionatus idem. Salmas. ad d. l. Pignorius vero, nummos aliquot veter. Romae alibique erutos, plumbeos vere omnes, sibi oblatos memorat, illosque aversos et adversos exhibet spectandos in tabella, operi de Servis suo insertâ. Vide quoque Lipsium, l. 6. de Asseclis. Et meminit huiusmodi nummorum etiam Plautus, Casina, Actu 2. Sc. 3. c. 40.Cui homini hodie peculî nummus non est plumbeus.Item, Trinummô Actu 4. Sc. 2. v. 120.Cui si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum.Et, Mostellariâ, Actu 4. Sc. 2. v. 11.SER. Tace sis Faber, qui cudere soles plumbeos Nummes
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.